P. Wilhelm Fink OSB (9. Mai 1881 – 13. Februar 1965)
Calamitas calamitatem provocare solet. Vix dolorem superavimus, quod fratrem quendam iuniorem, periculis commercii peremptum amisimus, cum dira mors ad seriem seniorum se convertit. Mortuus est enim die 13. 2. 1965 senior dilectus noster P. Gulielmus Fink OSB.
Natus erat in oppido Rottenburg Bavariae inferioris piis et industriis parentibus unicus filius. Cum iam ab initio prae se ferret insigne discendi et sciendi studium, pater eius, ut erat ipse intellegens, noluit eum damnare ad officinam suam coriariam, sed eum misit ad nostrum institutum puerorum, litteris et artibus instituendum. Studiis humanioribus rite persolutis puer devotionis pleniis decrevit habitum S. Benedicti induere in nostro monasterio. Vota simplicia emisit die 15. 10. 1910. Deinde in universitate Oenipontana studio philosophiae et theologiae cum fervore se devovit. Sacerdos factus die 3. mensis Augusti 1913, ut erat par, ad studium linguarum antiquarum et historiae se contulit ad universitates Herbipolis et Monachii. Examinibus publicis probe probatus in nostro gymnasio magistri officium exercebat triginta fere annos.
Plurimum delectabatur tradenda Historia cum universali tum praecipue locali. Indefessus investigator praeteritorum temporum plurima archiva et tabularia visitavit atque stupendam molem rerum collegit. Historiam ordinis nostri coluit atque novit quam qui maxime atque in ea informavit fratres nostros clericos magna cum dexteritate. Opera literalia edidit non pauca, inter quae eminent duo praecipue, nempe Historia nostri monasterii, quae etiam doctissimis viris placet, et Historia Confoederationis Benedictinae Bavaricae, quae ab exteris quoque laudibus adhuc extollitur. Favorem populi miro modo sibi peperit promovendo et augendo studia eorum, qui traditiones priscas gentis Bavaricae admirantur et renovare cupiunt. Merito igitur ornatus est Cruce meritoria Foederatae Rei Publicae Germanicae et a rectoribus vicinae urbis Deggendorf inter cives honorarios adscriptus est. Eundemque honorem ei tribuerunt oppidum Rottenburg et Metten.
Neque curam animarum praetermisit: per quadraginta annos omnibus diebus dominicis et festivis in capella Offenbergensi sacrum offerebat et populo praedicabat. Disciplinam vero monasticam plurimi fecit; inprimis satagebat, dum poterat, missae conventuali interesse. Qua de causa speramus eum sibi coronam caelestem paravisse. Sed caritas urget, ut eum precibus et officiis sacris prosequamur. Quam eandem benignitatem ut Confoederati nostri ei praebeant, devoti petimus, ad similes opitulationes paratissimi.
Abbas et Monachi Metamenses