1962

R. P. Alfonsus (Michael) Zimmermann OSB (23. Juni 1891 – 18. März 1962)

Unius anni decursu quinquies potens Dei, vitae et mortis Domini, manus nobis innotuit – nam Maurum priorem Leonem subpriorem, Eberhardum et Joseph monachos presbyteros in Vigilia St. Joseph, quem enixe venerabatur, subsecutus est P. Michael Zimmermann. Cuius nomen celebratur in universo ordine nostro, quia sudato labore composuit illud tam spectatum atque omnibus numeris absolutum Kalendarium Benedictinum hodie in omnibus fere monasteriis usitatum.
Natus erat 23.6.1891 in municipio Schwandorf, quod egregiis scholis pollebat. Ut in pauperie natus, ita erat opulentus ingenio; igitur a parentibus et tutoribus nobis educandus traditus est. Habitu indutus est 7.9.1911, professionem emisit 14.10.12, sacerdos initiatus 21.10.1915.
Studiis humanioribus cum excellentia absolutus non, ut avebat, linguis classicis et historiae se dare potuit, sed mathematicam amplecti debuit, in qua non minus excellebat. Neque umquam intermisit studia hagiographica, quae mire amabat, atque bene ei cessit, ut fautores et benefactores inveniret, qui ei opes necessarias ad peragenda itinera litteraria subministrarent.Post exactum istud Kalendarium ab Archiepiscopo Monacensi accersitus est in scholam praeparatoriam pro candidatis theologiae aetate provectioribus destinatam, quam ultra 20 annos regebat, omnibus discipulis carus propter humanitatem est devotionem. Post translationem illius instituti reversus in monasterium suum mathematicam et physicam docebat, neglecta infirmitate, quam studiose reticebat. Tandem facere nonpotuit, quin se cultello medici traderet, sed antequam specialis operatio fieret, immiti mortis gladio caesus est. Operum et meritorum eius semper memores erimus, ideoque confoederatos nostros devote rogamus, ut et ipsi consueta suffragia ei tribuant.

Abbas et Conventus